Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

De origine vocabuli terrae Italiae; deque ea multa quae suprema appellatur deque eius nominis ratione ac de lege Aternia; et quibus verbis antiquitus multa minima dici solita sit.

TIMAEUS in Historiis quas oratione Graeca de rebus populi Romani composuit, et M. Varro in Antiquitatibus Rerum Humanarum,terram Italiam de Graeco vocabulo appellatam scripserunt, quoniam boves Graeca vetere lingua ἰταλοί vocitati sint, [*](sint, Lion; sunt, MSS. (Z omits).) quorum in Italia magna copia fuerit, bucetaque [*](buceta, MSS.; bucera, Paris ed. of 1536.) in ea terra gigni pascique solita sint complurima.

Coniectare autem possumus ob eandem causam, quod Italia tunc esset armentosissima multam, quae appellatur suprema institutam in dies singulos duarum ovium, boum triginta, pro copia scilicet proque ovium penuria. Sed cum eiusmodi multa pecoris armentique a magistratibus dicta erat, adigebantur boves ovesque alias pretii parvi, alias maioris, eaque res faciebat inaequalem multae poenitionem. Idcirco postea lege Aternia constituti sunt in oves singulas aeris deni, in boves aeris centeni.

Minima

autem multa est ovis unius. Suprema multa est eius numeri cuius diximus, ultra quem multam dicere in dies singulos ius non est, et propterea suprema appellatur, id est summa et maxima.

Quando igitur nunc quoque a magistratibus populi Romani more maiorum multa dicitur vel minima vel suprema, observari solet ut oves genere virili appellentur; atque ita M. Varro verba haec legitima, quibus minima multa diceretur, concepit: M. Terentio, quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ovem multam dico; ac nisi eo genere diceretur, negaverunt iustam videri multam.