Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quod particula atque non complexiva tantum sit, sed vim habeat plusculam variamque.

ATQUE particula a grammaticis quidem coniunctio esse dicitur conexiva. Et plerumque sane coniungit verba et conectit; sed interdum alias

quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.

Nam et pro adverbio valet, cum dicimus aliter ego feci atque tu, significatur enim aliter quam tu, et si gemina fiat, auget incenditque rem de qua agitur, ut animadvertimus in Q. Enni Annalibus, nisi memoria in hoc versu labor:

  1. Atque atque accedit muros Romana iuventus;

cui significationi contrarium est quod itidem a veteribus dictum est, deque.

Et praeterea pro alio quoque adverbio dicitur, id est statim [*](statim, γ B; factum, QZ.) factum, quod in his Vergili versibus existimatur, ubi obscure et insequentur particula ista posita est: [*](statim est, Hosius, reading both statim and factum and inserting ubi.)

  1. sic omnia fatis
  2. In peius ruere ac retro sublapsa referri;
  3. Non aliter quam qui adverso vix flumine lembum
  4. Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
  5. Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.