Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in uno vicesimo Rerum Humanarum non Latinum, sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti. Sed turba grammaticorum novicia κατʼ ἀντίφρασιν, ut quaedam alia, hoc quoque dici tradiderunt.

Cum autem usus et mos sermonum is sit, ut ita et nunc loquamur, ut plerique veterum locuti sunt: multam dixit et multa dicta est, non esse abs re putavi notare quod M. Cato aliter dixit. Nam in quarto Originum verba haec sunt: Imperator noster, si quis extra ordinem depugnatum ivit, ei multam facit.

Potest autem videri consulta elegantia mutasse verbum, cum in castris et

in exercitu multa fieret, non in comitio nec ad populum diceretur.

Quod elegantia apud antiquiores, non de amoeniore ingenio, sed de nitidiore cultu atque victu dicebatur, eaque in vitio ponebatur.

ELEGANS homo non dicebatur cum laude, set id fere verbum ad aetatem M. Catonis vitii, non laudis fuit.