Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Nam cum multis annis postea scaena, quae prociderat, refecta esset, numerus tertii consulatus non uti initio primoribus litteris, sed tribus tantum incisis significatus est.

In M. autem Catonis quarta Origine ita perscriptum est: Carthaginienses sextum de foedere decessere. Id verbum significat quinquiens ante eos fecisse contra foedus et tum sextum.

Graeci quoque in significandis huiuscemodi rerum numeris τρίτον καὶ τέταρτον dicunt, quod congruit cum eo quod Latine dicitur: tertium quartumque.