Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Verba M. Varronis ex libro Disciplinarum quinto sunt: Aliud est quarto praetorem fieri et quartum; quod quarto locum adsignificat ac tres ante factos, quartum tempus adsignificat et ter ante factum. Igitur Ennius recte, quod scripsit:

  1. Quintus pater quartum fit consul,
et Pompeius timide, quod in theatro, ne adscriberet consul tertium aut tertio, extremas litteras non scripsit.

Quod de Pompeio Varro breviter et subobscure dixit, Tiro Tullius, Ciceronis libertus, in epistula quadam enarratius scripsit ad hunc ferme modum: Cum Pompeius, inquit, aedem Victoriae dedicaturus foret, cuius gradus vicem theatri essent, nomenque eius et honores scriberentur, [*](inscriberentur, ΝΟ2ΠΧ.) quaeri coeptum est, utrum consul tertio inscribendum esset an tertium. Eam rem Pompeius exquisitissime rettulit ad doctissimos civitatis, cumque dissentiretur et pars tertio, alii tertium scribendum contenderent, rogavit, inquit, Ciceronem Pompeius, ut quod ei rectius videretur scribi iuberet. Tum Ciceronem iudicare de viris doctis veritum esse, ne, quorum opinionem inprobasset, ipsos videretur inprobasse. Persuasit igitur Pompeio, ut neque tertium. neque tertio scriberetur, sed ad secundum usque t fierent

litterae, ut verbo non perscripto res quidem demonstraretur, sed dictio tamen ambigua verbi lateret.

Id autem, quod et Varro et Tiro dixerunt, in eodem nunc theatro non est ita scriptum.