Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Quid Aristoteles de numero puerperii memoriae mandaverit.

ARISTOTELES philosophus memoriae tradidit, mulierem in Aegypto uno partu quinque pueros enixam, eumque esse finem dixit multiiugae hominum partionis neque plures umquam simul genitos compertum, hunc autem numerum ait esse rarissimum.

Sed et divo Augusto imperante qui temporum eius historiam scripserunt ancillam Caesaris Augusti in agro Laurente peperisse quinque pueros dicunt eosque pauculos dies vixisse; matrem quoque eorum, non multo postquam peperit, mortuam monumentumque ei factum iussu

Augusti in via Laurentina inque eo scriptum esse numerum puerperii eius, de quo diximus.