Noctes Atticae

Gellius, Aulus

Gellius, Aulus. The Attic Nights of Aulus Gellius. Rolfe, John C., editor. Cambridge, Mass.; London: Harvard University Press; William Heinemann, 1927 (printing).

Is ad me rescripsit petivitque ut rationem dicerem cur tertium ac non tertio scripsissem. Id etiam adscripsit, ut eadem, quid super illo quoque mihi videretur, facerem se certiorem, tertium ne consul et quartum an tertio et quarto dicendum esset, quoniam Romae doctum virum dicere audisset tertio et quarto consul, non tertium quartum que; idque in principio libri III. [*](III. added by Meltzer; libri, ω.) Coelium scripsisse et Quintum Claudium in libro undevicesimo C. Marium creatum septimo consulem dixisse.

Ad haec ego rescripsi nihil amplius quam verba M. Varronis, hominis, opinor, quam fuit Claudius cum Coelio doctioris, quibus verbis utrumque de quo ad me scripserat decideretur;

nam et Varro satis aperte quid dici oporteret edocuit et ego adversus eum qui doctus esse dicebatur litem meam facere absens nolui.