Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Dum aliae aliaeque gentes Syriaci belli secuntur ruinam, Macedonia rursus se erexit.

Fortissimum populum memoria et recordatio suae nobilitatis agitabat, et successerat Philippo filius Perses, qui semel in perpetuum victam esse Macedoniam non putabat ex gentis dignitate.

Multo vehementius sub hoc Macedones quam sub patre exurgunt. Quippe Thracas in res [*]()suas traxerant, atque ita industriam Macedonum viribus Thracum, ferociam Thracum disciplina Macedonica temperavere.

Accessit his consilium ducis, qui situm regionum suarum a summo speculatus Haemo, positis per abrupta [*]()castris, ita Macedoniam suam armis ferroque vallaverat, ut non reliquisse aditum nisi a caelo Venturis hostibus videretur.

Tamen Marcio Philippo consule eam [*]()provinciam ingressus populus Romanus, exploratis diligenter accessibus per Ascurida [*]()paludem Perrhaebosque tumulos illa volucribus [*](regis om. B.) [*](passa om. BI. ) [*](res Iahnius: vires codd.) [*](abrupta: abruta codd. ) [*](eam Heinsius: nam codd. ) [*](Ascurida Heinsius; cf. Livius XLIV. 2, 3: astudam B: astundam NL. 1 186 B.C )

p.130
quoque, ut videbantur, invia accessit, regemque securum et nihil tale metuentem subita belli inruptione deprehendi Cuius tanta trepidatio fuit,

ut pecuniam omnem in mare iusserit mergi ne periret, et classem cremari ne incenderetur.