Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

GALLOGRAECIAM quoque Syriaci belli ruina convolvit.

Fuerint inter auxilia regis Antiochi, an fuisse cupidus triumphi Manlius Vulso [*]()simulaverit, du-

bium; at certe [*]()negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit. Ceterum gens Gallo-graecorum, sicut ipsum nomen indicio est, mixta et adulterata est: reliquiae Gallorum, qui Brenno duce vastaverant Graeciam, orientem secuti, in media Asiae parte sederunt;

itaque, uti frugum semina [*]()mutato solo degenerant, sic illa genuina feritas eorum Asiatica amoenitate mollita est.

obus itaque proeliis fusi fugatique sunt, quamvis sub adventu hostis relictis sedibus in altissimos se montes recepissent. Tolostobogi [*]()Olympum, Tecto-sagi Magabam [*]()insederant. Utrimque fundis sagittisque detracti in perpetuam se pacem dediderunt.

Sed alligat! miraculo quidam [*]()fuere, cum catenas [*](Aepulo Livius, XLI. 11: apulo BNL. ) [*](Manlius Vulso Mommsenus: visos B: aneos visos NL: visus I. ) [*](at certe Iahnius: hac | perte B: certe NL. ) [*](semina: seminam B. ) [*](Tolostobogi: colos cobegi B: colosobegit T. ) [*](Magabam H. Muellerus: magabant B: magaba I. ) [*](quidam: quodam codd. )

p.128
morsibus et ore temptassent, cum offocandas invicem fauces praebuissent. Nam Orgiacontis regis [*]()uxor a centurione stuprum passa [*]()memorabili exemplo custodiam evasit, revolsumque adulteri hostis caput ad maritum reportavit.