Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Paulo consule, cum maiora et crebriora essent inposita praesidia, per alias vias Macedonia deprensa est, summa quidem arte et industria ducis, cum alia minatus alia inrupisset.

Cuius adventus ipse adeo terribilis regi fuit, ut interesse non auderet, sed gerenda ducibus bella mandaverit.

Absens ergo victus fugit in maria insulamque Samothracen, fretus celebri religione, quasi templa et arae possent defendere, quem nec montes sui nec arma potuissent.

Nemo regum diutius amissae fortunae conscientiam retinuit. Supplex cum scriberet ad imperatorem ab illo quo confugerat templo nomenque epistolae notaret suum, regem addidit. Sed nec reverentior captae maiestatis alius Paulo fuit.

Cum in conspectum venisset hostis, in tribunali recepit et conviviis adhibuit liberosque admonuit suos ut fortunam, cui tantum liceret, revererentur.

Inter pulcherrimos hunc quoque populus Romanus de Macedonia duxit ac vidit triumphum, quippe cuius spectaculo triduum impleverit.