Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Placuit senatui opem tantis ferre supplicibus. Quippe iam gentium reges, duces, populi, nationes, praesidia sibi ab hac urbe repetebant.

Primum igitur Laevino consule populus Romanus Ionium mare ingressus, tota Graeciae litora velut triumphanti classe peragravit.

Spolia quippe Siciliae, Sardiniae, Hispaniae, Africae prae- [*](210 B.C. )

p.116
ferebat, et manifestam victoriam nata in praetoria puppi laurus pollicebatur.

Aderat sponte in auxilium Attalus rex Pergamenorum, aderant Rhodii, nauticus populus, qui navibus a mari,[*]()consul a terris omnia equis virisque quatiebat.

Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.

Enimvero Flaminino [*]()duce invios antea Chaonum montes Aoumque [*]()amnem per abrupta [*]()vadentem et ipsa [*]()