Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Macedoniae claustra penetravimus. Introisse victoria fuit. Nam postea numquam ausus congredi rex ad tumulos, quos Cynocephalas vocant, uno ac ne hoc quidem iusto proelio opprimitur.

Et illi quidem consul pacem dedit regnumque concessit, mox, ne quid esset hostile, Thebas et Euboeam et grassantem sub Nabide [*]()tyranno suo Lacedaemona conpescuit.

Graeciae vero veterem statum reddidit, ut legibus viveret suis et avita libertate frueretur.

Quae gaudia, quae vociferationes fuerunt, cum hoc forte Nemeae in theatro quinquennalibus ludis a praecone caneretur! Quo certavere plausu! Quid

Horum in consulem profuderunt! Et iterum ite- [*](qui navibus a mari Freinshemius: quibus a mari codd. ) [*](Flaminino: flamminio BI: flaminio NL. ) [*](Aoumque Vinetus: savum que B: dumque NL: saumque I. ) [*](abrupta L: abruta B. ) [*](et ipsa NL: ad ipsa B: et ad ipsa I. ) [*](sub Nabide: sub nam | bide B: sum mauide N: summa uide L. )

p.118
rumque praeconem repetere vocem illam iubebant, qua libertas Achaiae pronuntiabatur, nec aliter illa consulari sententia quam modulatissimo aliquo tibiarum aut fidium cantu fruebantur.

MACEDONIAM Asia [*]()statim et regem Philippum Antiochus excepit quodam casu, quasi de industria sic adgubernante fortuna, ut quem ad modum ab Africa in Europam, [*]()sic ab Europa [*]()in Asiam ultro se suggerentibus causis imperium procederet, et cum terrarum orbis situ ipse ordo victoriarum navigaret.