Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Constat utriusque confessione nec melius instrui aciem nec acrius potuisse pugnari; hoc Scipio de Annibalis, Annibal de Scipionis exercitu praedicaverunt.

Sed tamen Anni- [*](post utriusque add. clasis B, classis I.) [*]( maximi I: maxime EN. )

p.114
bal cessit, praemiumque victoriae Africa fuit et secutus Africam statim terrarum orbis.

Post Carthaginem vinci neminem puduit. Statim Africam secutae sunt gentes, Macedonia, Graecia, Syria ceteraque omnia quodam quasi aestu et torrente fortunae, sed primi omnium Macedones, adfectator quondam imperii populus.

Itaque quamvis tum Philippus regno praesideret, Romani tamen dimicare sibi cum rege Alexandro videbantur.

Macedonicum bellum nomine amplius quam spectatione gentis fuit.

Causa coepit a foedere Philippi, quo rex iam pridem dominantem in Italia Annibalem sibi socium iunxerat; postea crevit inplorantibus Athenis auxilium contra regis iniurias, cum ille ultra ius victoriae in templa et aras et sepulcra ipsa saeviret.