Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Iam certum erat Annibalem etiam ipsius confessione posse vinci; sed tot rerum prosperarum fiducia plenus populus Romanus magni aestimabat asperrimum hostem in sua Africa debellare.

Duce igitur Scipione in ipsam Africam tota mole conversus imitari coepit Annibalem et Italiae suae clades in Africa vindicare.

Quas ille, dii boni, Hasdrubalis copias fudit, quos Syphacis Numidici regis equitatus! Quae quantaque utriusque [*]()castra facibus inlatis una nocte delevit! Denique iam non a tertio lapide, sed ipsas Carthaginis portas obsidione quatiebat.

Sic factum ut inhaerentem atque incubantem Italiae extorqueret Annibalem.

Non fuit maior sub imperio Romano dies quam ille, cum duo omnium et antea et postea ducum maximi [*]()duces, ille Italiae, hic Hispaniae victor, conlatis comminus signis direxere aciem. Sed et conloquium fuit inter ipsos de legibus pacis, et steterunt diu mutua admiratione defixi.

Ubi de pace non convenit, signa cecinere.