Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Voluit Annibal contra imitari fiduciam subiecitque argentarias urbis tabernas; nec sector inventus est, ut scias etiam praesagia fatis adfuisse.

Nihil actum erat tanta virtute, tanto favore etiam deorum, si quidem ab Hispania Hasdrubal frater Annibalis cum exercitu novo, novis viribus, nova belli mole veniebat.

Actum erat procul dubio, si vir ille se cum fratre iunxisset. Sed hunc quoque iam tum quom [*]()ab Alpe descenderat, apud Me-taurum castra metantem Claudius Nero cum Livio Salinatore debellat.

Nero in ultimum Italiae angulum [*]()summoverat Annibalem, Livius in diversissimam partem, id est in ipsas nascentis Italiae fauces signa converterat.

Tanto, id est omni, qua longissima est [*]()Italia, solo interiacente, quo consilio, qua celeritate consules castra coniunxerint, inopina-tumque hostem conlatis signis oppresserint, neque id fieri Annibal senserit, difficile dictu est.

Certe Annibal re cognita cum proiectum fratris caput ad sua castra vidisset, agnosco inquit infelicita- [*](iam tum quom Rossbachius: tantum quod codd. ) [*](in ultimum Italiae angulum Halmius: in ultimo Italiae angulo codd,. ) [*](est 1: fuit B. )

p.112
tem Carthaginis. Haec fuit illius viri non sine praesagio quodam fati inminentis prima confessio.