Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.

Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.

Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis quae inquit mora est? Fabius [*]()in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum digitis? Succlamantibus bellum, bellum igitur inquit [*](Fabius del. Graevius. )

p.96
accipite. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.

Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.