Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.

Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.

Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.

Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum [*](218 B.C )

p.98
se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu— homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.