Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio —nec enim amplius decem et octo annos habet—, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit [*](Titiumque: titullumque B: titulumque I. ) [*](Centimalo: gentimalo BI: Centumalum appellant fast. Capit. CILI 1, p. 456. )

p.94

populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.

Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.