Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Et tamen cum Punicae praedae omnibus promontoriis insulisque fluitarent, populus Romanus et sic triumphavit.

Lutatio Catulo consule tandem bello finis inpositus apud insulas, quibus nomen Aegatae, nec maior alias in mari pugna.

Aderat quippe commeatibus, exercitu, propugnaculis, armis gravis classis et in [*](ut nec L: ut ne N: ne BI. ) [*](ibi IN: ab his B. ) [*](hostium post Aegimurum ponit BI. ) [*](et add. Bentleius. ) [*](interiacentium Bentleius: imperiagentium codd. ) [*](perisse om. B. )

p.88
ea quasi tota Carthago; quod ipsum exitio fuit.

Romana classis prompta, levis, expedita et quodam genere castrensis ad similitudinem pugnae equestris sic remis quasi habenis agebatur, et in hos vel illos ictus mobilia rostra speciem viventium praeferebant.

Itaque momento temporis laceratae hostium rates totum inter Siciliam Sardiniamque pelagus naufragio suo operuerunt.

Tanta denique fuit illa victoria, ut de excindendis [*]()hostium moenibus non quaereretur. Supervacuum visum est in arcem murosque saevire, cum iam in mari esset deleta Carthago.

Peracto Punico bello secuta est brevis sane quasi ad recuperandum spiritum requies, argumentumque pacis et bona fide cessandum armorum tum primum post Numam clausa porta Iani fuit; deinceps statim ac sine mora patuit.

Quippe iam Ligures, iam Insubres Galli, nec non et Illyrici lacessebant, sitae sub Alpibus, id est sub ipsis Italiae faucibus gentes, deo quodam incitante adsidue, ne rubiginem ac situm scilicet arma sentirent.

Denique utrique cotidiani et quasi domestici hostes tirocinia militum inbuebant, nec aliter utraque gente quam quasi cote quadam populus Romanus ferrum suae virtutis acuebat. [*](excindendis Halmius; excidendis codd. )

p.90

Liguras, imis Alpium iugis adhaerentis inter Varum et Magram flumen inplicitosque dumis silvestribus, maior aliquanto labor erat invenire quam vincere. Tuti locis et fuga, durum atque velox genus, ex occasione latrocinia magis quam bella faciebant.

Itaque cum diu multumque eluderent [*]()Saluvii, [*]()Deciates, [*]()Oxubii, [*]()Euburiates, [*]()Ingauni, tandem Fulvius latebras eorum igni saepsit, Baebius in plana deduxit, Postumius ita exarmavit, ut vix reliquerit ferrum quo terra coleretur.

GALLIS Insubribus, et his accolis Alpium, animi ferarum, corpora plus quam humana erant, sed— experimento deprehensum est, quippe sicut primus impetus eis maior quam virorum est, ita sequens minor quam feminarum—Alpina corpora umente caelo educata habent quiddam simile nivibus suis:

quum mox [*]()caluere pugna, statim in sudorem eunt et levi motu quasi sole laxantur.

Hi saepe et alias et Brittomaro duce non prius posituros se baltea quam Capitolium ascendissent iuraverant. Factum est; victos enim Aemilius in Capitolio discinxit.

Mox Ariovisto duce vovere de nostrorum militum praeda Marti suo torquem. Intercepit Iuppiter [*](eluderent: ludere B: eluderet NL. ) [*](Saluvii: salui B: saltus NL: saltu viis i. ) [*](Deciates: decilates BI: deciate L. ) [*](Oxubii: exuuii B. ) [*](Euburiates: et buriates B, ) [*](quum mox scripsi: quam mox B: cum mox I: quae mox ut NL: cum vix Bezzenbergerus. )

p.92
votum; nam de torquibus eorum aureum tropaeum Iovi Flaminius erexit.

Viridomaro rege Romana arma Volcano promiserant. Aliorsum vota ceciderunt; occiso enim rege Marcellus tertia post Romulum patrem Feretrio Iovi opima suspendit.

ILLYRII seu Liburni sub extremis Alpium radicibus agunt inter Arsiam Titiumque [*]()flumen, longissime per totum Hadriani maris litus effusi.

Hi regnante Teutana muliere populationibus non contenti licentiae scelus addiderunt.

Legatos quippe nostros, ob ea quae deliquerant iure agentes, ne gladio quidem, sed ut victimas securi percutiunt, praefectos navium igne comburunt; idque, quo indignius foret, mulier imperavit.

Itaque Gnaeo Fulvio Centimalo [*]()duce late domantur. Strictae secures in principum colla legatorum manibus litavere.