Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Calatino dictatore fere omnia praesidia Poenorum Agrigento, Drepanis, Panhormo, Eryce Lilybaeoque detraxit.

Trepidatum est semel circa Camerinensium saltum, sed eximia virtute Calpurni Flammae tribuni militum evasimus. Qui lecta trecentorum manu insessum ab hostibus tumulum occupavit atque moratus hostes est, [*]()dum exercitus omnis evaderet.

Ac sic pulcherrimo exitu Thermopylarum et Leonidae famam adaequavit, hoc inlustrior noster, quod [*](leve damnum: leve huius proelii damnum codd. ) [*](est add. Iahnius. )

p.82
expeditioni tantae superfuit,[*]()licet nihil inscripserit sanguine.

Lucio Cornelio Scipione consule,[*]()cum iam Sicilia suburbana esset populi Romani provincia, serpente latius bello Sardiniam adnexamque Corsicam transiit.

Olbiae hic, ibi Aleriae [*]()urbis excidio incolas terruit, adeoque omni terra et mari Poenos purgavit, ut iam victoriae nihil nisi Africa ipsa restaret.

Marco Atilio Regulo duce iam in Africam navigabat bellum. Nec defuerant qui ipso Punici maris nomine ac terrore deficerent, insuper augente Nautio tribuno metum, in quem, nisi paruisset, securi destricta imperator metu mortis navigandi fecit audaciam.

Mox deinde ventis remisque properatum est, tantusque terror hostici adventus Poenis fuit, ut apertis paene portis Carthago caperetur.

Prooemium [*]()belli fuit civitas Clipea; prima enim a Punico litore quasi arx et specula procurrit. Et haec et trecenta amplius castella vastata sunt.

Nec cum hominibus, sed cum monstris quoque dimicatum est, cum quasi in vindictam Africae nata mirae magnitudinis serpens posita apud Bagradam castra vexaverit.

Sed omnium victor [*](ut supervixit add. B, et supervixit add. NL post superfuit. ) [*](consule add. Iahnius. ) [*](ibi Aleriae Salmasius: ibi alte B: baleriae NL: ibi ateriae I. ) [*](prooemium belli Iahnius: prima premium (proemium I) belli B: prima belli praemium NL. )

p.84
Regulus cum terrorem nominis sui late circumtulisset cumque magnam vim iuventutis ducesque ipsos aut cecidisset [*]()aut haberet in vinculis, classemque ingenti praeda onustam et triumpho gravem in urbem praemisisset, iam ipsam, caput belli, Carthaginem urguebat obsidio ipsisque portis inhaerebat.

Hic paululum circumacta fortuna est, tantum ut plura essent Romanae virtutis insignia, cuius fere magnitudo calamitatibus adprobatur.

Nam conversis ad externa auxilia hostibus, cum Xanthippum illis ducem Lacedaemon misisset, a viro militiae peritissimo vincimur—foeda clades Romanisque usu incognita—vivus in manus hostium venit fortissimus imperator. Sed ille quidem par tantae calamitati fuit; nam nec Punico carcere infractus est nec legatione suscepta.

Quippe diversa quam hostis mandaverat censuit, ne pax fieret, ne commutatio captivorum reciperetur.

Sed nec illo voluntario ad hostis suos reditu nec ultimo sive carceris seu crucis supplicio deformata maiestas; immo his omnibus admirabilior quid aliud quam victor de victoribus atque etiam, quia Carthago non cesserat, de fortuna triumphavit? Populus autem Romanus multo acrior intentiorque pro ultione Reguli quam pro victoria fuit.

Metello igitur consule spirantibus altius Poenis et [*](cecidisset Iordanis cod. Polling.: coepisset B: cepisset NI. 1 250 B.C. )

p.86
reverso in Siciliam bello, apud Panhormum sic hostes cecidit, ut nec [*]()amplius eam insulam adgredi cogitarent.

Argumentum ingentis victoriae centum circiter elephantorum captivitas, sic quoque magna praeda, si gregem illum non bello, sed venatione cepisset.

Appio Claudio consule non ab hostibus, sed a dis ipsis superatus est, quorum auspicia contempserat, ibi [*]()statim classe demersa, ubi ille praecipitari pullos iusserat, quod pugnare ab iis vetaretur.

Marco Fabio Buteone consule hostium [*]()classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.

Quantus, o, tum triumphus tempestate intercidit, cum opulenta praeda classis adversis acta ventis naufragio suo Africam et Syrtis et [*]()omnium interiacentium [*]()insularum litora implevit! Magna clades, sed non sine aliqua principis populi dignitate, interceptam tempestate victoriam et triumphum perisse [*]()naufragio.