Epitome Rerum Romanorum

Florus, Lucius Annaeus

Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).

Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio —nec enim amplius decem et octo annos habet—, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit [*](Titiumque: titullumque B: titulumque I. ) [*](Centimalo: gentimalo BI: Centumalum appellant fast. Capit. CILI 1, p. 456. )

p.94

populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa, quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.

Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.

Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma pro-currunt, dum prius more legitimo queri malunt.

Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.

Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis quae inquit mora est? Fabius [*]()in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum digitis? Succlamantibus bellum, bellum igitur inquit [*](Fabius del. Graevius. )

p.96
accipite. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.

Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.

Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.

Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.

Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.

Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum [*](218 B.C )

p.98
se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu— homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.

Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.[*]()Ars nova Punicae fraudis; quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.

Nec de dis possumus queri. Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.

Quartum id et [*]()paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae victis; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit.

Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt,[*]()insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et curus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis [*](Flaminio N: flamminino BL: flamminio I, ) [*](et scripsi: est codd. ) [*](ceciderunt Aldus: ceciderant BIL. )

p.100
adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.

Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo parce ferro. Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit.

Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.

Dubium deinde non erit quin ultimum illum diem habitura fuerit Roma quintumque intra diem epulari Annibal in Capitolio potuerit, si, quod Poenum illum dixisse Maharbalem Bomilcaris ferunt, Annibal quem ad modum sciret vincere, sic uti victoria scisset.

Sed tum quidem illum, ut dici volgo solet, aut fatum urbis imperaturae aut ipsius mens mala et aversi a Carthagine di in diversum abstulerunt.