Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. Qualibus Hippomenes rapuit Schoeneida pomis,
  2. qualibus Hesperidum nobilis hortus erat,
  3. qualia credibile est spatiantem rure paterno
  4. pleno saepe tulisse sinu,
  5. quale fuit malum quod littera pinxit Aconti,
  6. qua cupido lecta pacta puella uiro est:
  7. Talia cuncta pius dominus florentis agelli
  8. imposuit mensae, nude Priape, tuae.
  1. Quid mecum tibi, circitor moleste?
  2. ad me quid prohibes uenire furem?
  3. accedat, sine: laxior redibit.
  1. Commoditas haec est in nostro maxima pene,
  2. laxa quod esse mihi femina nulla potest.
  1. Si quando Telethusa circulatrix,
  2. quae clunem tunica tegente nulla
  3. Aestu altius altiusque motat,
  4. crisabit tibi fluctuante lumbo:
  5. haec sic non modo te, Priape, possit,
  6. priuignum quoque sed mouere Phaedrae.
  1. Fulmina sub Ioue sunt, Neptuni fuscina telum,
  2. ense potens Mars est, hasta, Minerua, tua est,