Priapeia

Priaepia

Poeta Latini minores, ed. Aemilius Baehrens, Leipzig, Teubner, 1879

  1. barbato macer eminente naso,
  2. ut credas Epicuron oscitari'.
  1. Percidere puer, moneo: futuere puella:
  2. barbatum furem tertia poena manet.
  1. Huc huc, quisquis es, in dei salacis
  2. deuerti graue ne puta sacellum.
  3. et si nocte fuit puella tecum,
  4. hac re quod metuas adire, non est.
  5. istud caelitibus datur seueris:
  6. nos uappae sumus et pusilla culti
  7. ruris numina, nos pudore pulso
  8. stamus sub Ioue coleis apertis.
  9. ergo, , huc licebit intret
  10. nigra fornicis oblitus fauilla.
  1. Commisso mihi non satis modestas
  2. quicumque attulerit manus agello,
  3. is me sentiet esse non spadonem.
  4. dicat forsitan haec sibi ipse: 'nemo
  5. hic inter frutices loco remoto
  6. percisum sciet esse me', sed errat:
  7. magnis testibus ista res agetur.