Facta et Dicta Memorabilia

Valerius Maximus

Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.

Eadem pietas uiribus suis inflammatum Africanum superiorem uixdum annos pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore armauit: consulem enim eum apud Ticinum flumen aduersis auspiciis cum Hannibale pugnantem, grauiter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut aetatis infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam ueterano bellatori pertimescendus exitus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.

Auribus ista tam praeclara exempla Romana ciuitas accepit, illa uidit oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, quod occasione bene conficiendi belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae indolis iuuenem rustico opere grauatum publicis usibus subtraheret. id postquam Manlius adulescens cognouit, protinus urbem petiit et se in Pomponii domum prima luce direxit. qui existimans in hoc eum uenisse, ut patris crimina, a quo plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere omnes iussit cubiculo, quo licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam proposito suo iuuenis gladium, quem tectum adtulerat, destrinxit tribunumque minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurum, eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietas, quae mansuetis parentibus praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit, hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia ad eum diligendum praeter naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento inuitatus fuerat.

Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso die, quo togam uirilem sumpsit, protinus ut a Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius damnatus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio adflixit, et ingenium et adulescentiam praeclaro opere auspicatus.

Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum tribunus pl. legem de Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante

senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu quidem aduersum se conscripto, si in eadem sententia perseueraret, absterritus, postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, priuato fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae contionis reprehensus.

Magna sunt haec uirilis pietatis opera, sed nescio an his omnibus ualentius et animosius Claudiae Vestalis uirginis factum. quae, cum patrem suum triumphantem e curru uiolenta tribuni pl. manu detrahi animaduertisset, mira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia in aedem Vestae duxit, nec discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui uictoria an cui pietas comes aderat.

Ignoscite, uetustissimi foci, ueniamque aeterni date ignes, si a uestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunae, nullis sordibus pretium carae pietatis euilescit, quin etiam eo certius quo miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal suum capitali crimine damnatam triumuiro in carcere necandam tradidit. quo receptam is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non

protinus strangulauit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid cibi inferret, dedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu sustentaretur, curiosius obseruata filia animaduertit illam exerto ubere famem matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi nouitas ab ipso ad triumuirum, a triumuiro ad praetorem, a praetore ad consilium iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetrauit. quo non penetrat aut quid non excogitat pietas, quae in carcere seruandae genetricis nouam rationem inuenit? quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum quam matrem uberibus natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere parentis prima naturae lex esset.

Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum Mycona consimili fortuna adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis uelut infantem pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti pictam imaginem uident, casusque antiqui condicionem praesentis spectaculi admiratione renouant, in illis mutis membrorum liniamentis uiua ac spirantia corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque euenire, aliquanto efficaciore pictura litterarum uetera pro recentibus admonito recordari.

Ne te quidem, Cimo, silentio inuoluam, qui patri tuo sepulturam uoluntariis uinculis emere non dubitasti: nam etsi maximo tibi postea et ciui et duci euadere contigit, plus tamen aliquanto laudis in carcere quam in curia adsecutus es: ceterae enim uirtutes admirationis tantum modo multum, pietas uero etiam amoris plurimum meretur.

Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium alimentis spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: xii enim milia nummum, quae post mortem uestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, uobis gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium senectutem tueri quam uestram expectare satius esse duxistis.

Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, Amphinomus et Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis peragenda matrem uexerint, hi, quod patrem et matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris pro spiritu parentium expirare propositum fuit.

Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei

montis gloriam minuo, uerum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui uiribus in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam solitudines peruenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum monumenta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit. prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo uocis ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida uirtus nascitur magis quam fingitur:

8

quis enim plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic Dario respondere docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad protegendam patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: captis enim a Cyro Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus uiri in caedem eius concitato impetu ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem reuocauit.

ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti parentis uocalis factus est.

Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuuenem, cui Pultoni erat cognomen, tanto animi corporisque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captiuum in conspectu ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris seruator nec patriae fuit proditor.

Hanc caritatem proximus fraternae beniuolentiae gradus excipit: nam ut merito primum amoris uinculum ducitur plurima et maxima beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae enim suauitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer habitaui, in isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem appellaui parentes, eadem pro me uota excubuerunt, parem ex maiorum imaginibus gloriam traxi! cara est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, sed postea cognitis nulla beniuolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.