Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se
L. Scipioni in Asiam iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus. itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater imperio.M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit, quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat. quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus, propter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?
Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut cum Ticini, quo uictor hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui illum et periculosa ualitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno spiritu corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato subinde equo cc milia passuum per modo deuictam barbariam Namantabagio duce solo comite contentus euasit. sed
eum tum maximo labore et periculo implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di fautores eximiarum uirtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior erat, uigore spiritus et corporis uiribus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere eum uoluit, eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et uita excessit. his scio equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis conuenienter adici posse,sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti uoluminis adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, cum Sertorianum militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque spoliaret, ut fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu conuicio deos ob donum impiae uictoriae insecutus, prope castra transtulit et pretiosa ueste opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladio, quo illum interemerat, pectus suum transuerberauit seque super corpus fratris prostratum communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti uiuere, sed ut sua potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes fraternae neci non defuit.
Artissimis sanguinis uinculis pietas satis
fecit: restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa domo integer status rei publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut alii ea salutis suae impendio testati sint?Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam magno stetisse.
Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua populus Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et generis nobilissimi adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excellere, militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus praecipitem in illud
profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris gratia certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperauit. magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae obtinenti consimile factum subnectam.Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem reuertisset. quod ne accideret, uoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem, quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.
Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari potest, successionem tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset, aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimum, rei publicae miserrimum, occiso
in contrarium utrumque cessurum, e uestigio picum † morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.P. Decius Mus, qui consulatum in familiam suam primus intulit, cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret, caput suum pro salute rei publicae deuouit ac protinus concitato equo in medium hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius uulneribus et sanguine insperata uictoria emersit.
Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque uires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana ciuitas Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum ne uinceretur obstitit, mors fecit ut uinceret.
Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed admirabili uirtute ne res publica extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uictoris esse Hannibalis uideretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q. Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuuenis stricto gladio mortem unicuique minitando iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.
Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, quanto et quam aequali amore patriae tota ciuitas flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret, seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros polliciti sunt. domini quoque eorum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob insignem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab imperatore exigere supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi desiderauit. uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, item pueri insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne beneficio senatus quidem, qui muneribus his functos tributi onere liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper
id omnes promptissimis animis praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio et exemplo uetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.Sunt et externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium exercitu Attica regio debilitata ferro ignique uastaretur, diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset. respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit, depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius interitu ne Athenae occiderent effectum est.