Facta et Dicta Memorabilia
Valerius Maximus
Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera iniuriis pensando ciues uici ignobilis eum ac desertae paludis accolam fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit, sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius? cineres ei suos negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uerecundia. de qua re ne queri quidem—tanta uerae pietatis constantia—nisi post fata sustinuit.
Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui rex Antiochus deuictus et
Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam praebuit.Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior: duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro non repperit.
Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio peregit.
In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P. Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in Auentino C. Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia et obtrectatione conpulsus legatione a senatu libera impetrata habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae patriae exempla.
Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uero, cum magister equitum Sp. Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis ciuium exilio suo poenas pependit.
Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore indignatione proscindenda sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella uerborum impium Sextili caput obrui meretur, quod C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare, beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae mensae et altaribus nefandorum penatium auulsum truculento uictori iugulandum tradere non exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conuersum tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus uideretur, quia etiam quos iniuriae inuisos faciunt, gratiosos miseriae reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, sed patronum saeuissimae inimici uiolentiae suis manibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si praemii spe, dignissimus morte.
Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non
minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et uirum, mitto quod amplissimae dignitatis, certe † salubritate studio praestantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reuersus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat. inualidae ad hoc monstrum suggillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis digne deplorare possit, alius Cicero non extat.Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, quia tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam propriae indulsisti uerecundiae.
Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultent, Karthaginienses Hannibalem, qui pro
illorum incolumitate et uictoria tot imperatores totque exercitus nostros trucidauerat, quot gregarios milites hostium si occidisset magnae gloriae foret, conspectu suo summouere in animum induxerunt.Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem uirum Lacedaemon genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque uitae summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos ciues experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam priuatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi etiam illa, quae constantiae et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem uindicat, tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit?
Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae erunt, si quidem ille uicatim dispersos ciues suos in suam unam urbem contraxit, separatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit: idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit
uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges tulit, ut, si his perpetuo uti uoluissent, sempiternum habituri fuerint imperium, qui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum inminentem recuperauit, qui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientem, solus armis opprimi debere palam dictitare est ausus, senectutem Cypri profugus exegit, neque ei in patria, de qua optime meruerat, humari contigit.
Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire aduersus optime meritum abunde duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis suae dux maximus solam se creuisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.
Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potuerunt, cum quo tunc ipsa sanctitas migrauit!
Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.
Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum hominum amorem potentissimae iudicantur, clementia et liberalitate instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam inuenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus ciuis uixerat.
Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu maximas uirtutes quasi grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile uideri debet, in qua urbe aduersus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et accipiendi beneficii commercium, sine quo uix uita hominum † experet tollit quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo reprehensionem
merentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua prouidentia deorum effici posset ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, legem ingratorum uindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam ciuitatem pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque diuidua tuguria Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praeualidis manibus exhausta moenia pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixerunt? ubi iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea uictorem uicti hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis Oedipodis ossa, caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile domicilium, et excelsam praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti, laesis iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone licenti soluta non tacet.Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur: aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in manus nostras, prospera parentium uota, felicibus auspiciis propagatae suboles, quae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.
Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaque, quo latebras quaesitum uenerat, ibi breui summum est adeptus imperium, euenitque ut quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerant, paene pestiferum aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit. quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum
deprecandum legati nihil profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt. stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac mulieres exitium imminens lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti' inquit 'et uicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae, uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas uacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.