Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. nunc deicit vultus aeger pudor, et mora dictis
  2. redditur, ac rursus conterret Iasona virgo:
  3. 'accipe, perdomitis quae deinde pericula tauris
  4. et quis in Aeolio[*](Aeolio cod. Harlesii, Iunt. 1, aeoli V ) maneat te vellere custos;
  5. nondum cuncta tibi, fateor, promissa peregi.
  6. saevior ingenti Mavortis in arbore restat,
  7. crede, labor, quem[*](quem M, quaem V ) — tanta utinam fiducia nostri
  8. sit mihi nocturnaeque Hecates— nostrique[*](nostrique V, vestrique Heinsius, sed parenthesin post Hecates terminari versumque deesse Leo cognovit, suppleas e. g. nostrique vigoris auxilio videamque tua virtute peractum.') vigoris ---'
  9. dixerat, utque virum doceat, quae monstra supersint,
  10. protinus immensis recubantem anfractibus anguem
  11. turbat et Haemonii subito ducis obicit umbram.
  12. ille, quod haud alias, stetit et trepidantia torsit
  13. sibila, seque metu postquam sua vellera circum
  14. sustulit atque omnis spiris exhorruit arbor,
  15. incipit inde sequi et vacuo furit ore per auras.
  16. 'quis fragor hic? quaenam tantae, die virgo, ruinae?'
  17. exclamat stricto Aesonides stans frigidus ense.
  18. illa trahit ridens tandemque ait angue represso:
  19. 'hunc tibi postremum nostri[*](nostri M 2, nostris V ) parat ira parentis,
  20. heu miser, heu tantis iterum mihi care[*](mihi care V, carpende C ) periclis.