Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. si non et genitor te primam amplectitur Aeson,
  2. teque tuo longe fulgentem vellere gaudens
  3. spectat et ad primos procumbit Graecia[*](procurrit Heinsius, sed ipsam Graeciam prosxunhsein Medeam sicut deam Iason blande promittit | graecia M, gratia V ) fluctus?
  4. respice ad has voces et iam, precor, adnue, coniunx.
  5. per te, quae[*](quae Bon. 2, qui V ) superis divisque potentior imis,
  6. perque haec, virgo,[*](virgo T Bon. 2, ergo V ) tuo redeuntia sidera nutu
  7. atque per has nostri iuro discriminis horas:
  8. umquam ego si meriti sim noctis et[*](si meriti sim noctis et C, si meritis noctis V, si meriti, si noctis sim Langen (sum Baehrens)) immemor huius,
  9. si te sceptra, domum, si te liquisse parentes,
  10. senseris et me tum non haec promissa tuentem,[*](me tum —tuentem Heinsius, mea tum — uidentem V, me umquam — tuentem Baehrens, me iam — tuentem Langen )
  11. tum me non tauros iuvet evasisse ferosque
  12. terrigenas, tum me tectis tua turbet in ipsis
  13. flamma tuaeque artes; nullus succurrere contra
  14. ingrato queat, et si quid tum[*](tum Baehrens, tu V, tibi Burmann | istis Bon. 2, ipsis V, fort. igni est) saevius istis,
  15. adicias meque in medio terrore relinquas.'
  16. audiit atque simul meritis periuria poenis
  17. despondet questus semper Furor ultus amantum.[*](amantum Kr., amantis V )
  18. Haec ubi dicta, tamen perstant defixus[*](perstat defixus — dictis (514) habet Par. ) uterque,
  19. et nunc[*](nunc V, non Par. ) ora levant audaci laeta iuventa,
  20. ora simul totiens dulcis[*](totiens dulces C, toties dulc(e)is Maserius, Ald., totiens ducis V, dulces totiens Par. ) rapientia visus,