Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. aequora, pandentes Minyas iam vela videbat
  2. se sine. tum vero extremo percussa dolore
  3. arripit Aesoniden dextra ac summissa profatur:
  4. 'sis memor, oro, mei, contra memor ipsa manebo,
  5. crede, tui. quantum[*](quantum V, quando C ) hinc aberis, die quaeso, profundi?
  6. quod caeli spectabo latus? sed te quoque tangat
  7. cura mei quocumque[*](quocumque M 2, quodcumque V ) loco, quoscumque per annos;
  8. atque hunc te meminisse velis et nostra fateri
  9. munera,[*](Munera M, Munerat V ) servatum pudeat nec virginis arte.
  10. ei mihi, cur nulli stringunt tua lumina fletus?[*](nulli stringunt tua l. fletus vel nullo stringuntur l. fletu Heinsius, nullos stringunt tua l. fletus V, nullo tinguuntur l. fletu Ruhnken )
  11. an me mox merita morituram patris ab ira
  12. dissimulas?[*](Dissimulas M, Dissimilis V ) te regna tuae felicia gentis,
  13. te coniunx natique[*](natique T 1 Schenkl, nataeque V, materque nonnulli apud Pium | abibo VC b,cf. Thes.l.L. 168, 50 sqq., obibo C a, vulgo ) manent; ego prodita abibo;
  14. nec queror et pro te lucem quoque laeta relinquam.'
  15. p.176
  16. protinus hospes ad haec (tacitis nam cantibus illum
  17. flexerat et simili iamdudum adflarat[*](adflarat Pius, adflebat V, adflabat M, cod. Bon. ) amore)
  18. 'tune'[*](Tune C, Tunc V ) ait 'Aesoniden quicquam te velle relicta
  19. credis et ulla pati[*](pati Gronovius, peti V ) sine te loca? redde tyranno
  20. me potius, recipe ingratos atque exue cantus.
  21. quis mihi lucis[*](lucis M 2, locis V ) amor? patriam cur amplius optem,