Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. quin simili matrem demens gravitate secutus;
  2. digna quidem, monstrum superis quae tale crearit.[*](crearit Heinsius, creauit V )
  3. quod tamen adgressae scelus aut quo crimine sontes,
  4. si iuvenem, qui iussa sui tam dira tyranni
  5. impavidus maria et nondum qui nota subibat,
  6. iuvimus[*](Iuuimus M, Uiuimus V ) et magnis aliquam spem movimus ausis?
  7. an nullas[*](nullas M 2, nulla V | regis T 1 Bon. 2, reges V ) praeferre preces nec foedera regis
  8. ulla sequi, caeca sed cuncta impellere pugna
  9. debuimus? sic Thraces agunt, sic turbidus iste,
  10. siqua petit. cuperem haec etiam nunc[*](nunc Carrio, num V ) bella remitti
  11. nec socias armare manus. da vellera, rector,
  12. et medio nos cerne mari. quod sin ea Mavors
  13. p.130
  14. abnegat[*](abnegat Pius, Abneget V ) et solus nostris sudoribus obstat,
  15. ibimus indecores frustraque tot aequora vectae?
  16. faxo[*](faxo Kr., cf. 654, IV 220, Fas V | aliqua et Sudhaus, aliquae V | Fassaque quae nequeam C ) aliqua et nequeat.' sic femina. coepelat ardens
  17. hic iterum alternis Mavors insurgere dictis.
  18. excipit hinc contra pater et sic voce coercet:
  19. 'quid vesane fremis? cum vos iam paenitet acti
  20. peccatumque satis, tunc ad mea iura venitis.
  21. quolibet[*](Quolibet M 2, Quodlibet V ) ista modo, quacumque impellite pugna,