Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. quae coepistis, habent quoniam sua fata furores.
  2. te tamen hoc, coniunx, et te, mea nata, monebo:
  3. sit Persen pepulisse satis, nec vana retentet
  4. spes Minyas finemve[*](finemue M, finenem V ) velint imponere bello.
  5. ilium etenim talis rerum manet, accipite,[*](accipite MC, cod. Bon., accipere V | ordo C, ergo V ) ordo:
  6. victa retro nunc castra dabit bellumque remittet
  7. territus adventu ducis et virtute Pelasgi:
  8. mox ubi Thessalicis referent[*](referent M 2, reflerent V ) hos flamina terris,
  9. tunc aderit victorque domos et sceptra tenebit,
  10. done et Aeeten inopis post longa senectae
  11. exilia heu magnis quantumlibet[*](quantumlibet nonnulli apud Pium, quantum licet V | inopia M 2, inopia V ) impia fatis
  12. nata iuvet Graiusque nepos in regna reponat.
  13. hic labor amborumque[*](amborumque Carrio, aimborum V, amborum sunt haec Pius ) haec sunt discrimina fratrum.
  14. vadite et adversis, ut quis volet, inruat armis.'
  15. Dixerat. instaurat mensas pacemque reducit,
  16. et iam sidereo[*](sidereo Heinsius, sideream V | demittit Bon. 2, dimittit V ) noctem demittit Olympo.
  17. tunc adsuetus adest Phlegraeas reddere[*](phlegraeas reddere C Pius, phlegyas qui reddere V, Phlegrae qui reddere Thilo ) pugnas
  18. Musarum chorus et citharae pulsator[*](citharae pulsator T Bon. 2, cithara pulsatur V ) Apollo,
  19. fertque gravem Phrygius circum cratera minister.
  20. surgitur in somnos seque ad sua limina[*](limina Bon. 2, lumina V ) flectunt.