Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. quisque suis[*](suis T, suum V ) tum vota deis et pocula fundit,
  2. dent aciem, dent belligeros[*](dent (belligeros) M 2, dant V ) superare labores.
  3. Ecce autem Geticis veniens Gradivus ab antris
  4. ingentemque trahens arctoa per aequora nubem
  5. aspicit Aeaea[*](Adsp. Aeetae C ) Minyas stupefactus in urbe
  6. ambitumque senem promissaque vellera puppi[*](pubi Heinsius )
  7. Thessalicae. citus ad summi stellantia patris
  8. tecta ruit questuque Iovem testatur acerbo:
  9. 'quae studiis, rex magne, quies? iam mutua divi[*](divi Gronovius, uidi V )
  10. exitia in solos hominum molimur honores,
  11. teque ea cuncta iuvant, rabidam qui Pallada caelo
  12. non abigis neque femineis ius obicis ausis.
  13. non[*](Non cod. Burmanni, Num VC | querar C | extructa M, exfructa V ) queror, exstructa quod vexerit ipsa carina
  14. vellera sacra meis sperantem avertere lucis,
  15. quodque palam tutata viros: sic cetera pergat,
  16. si valet. insidiis quid nunc fallacibus ambit,
  17. nostra ut Phrixeo spolientur templa metallo?
  18. non opus auxilio Colchis nec foedere vestro:
  19. et Persen simul et Minyas deposcimus hostes.
  20. quin age - quid tantae coeunt in proelia gentes?