Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. hic et[*](et Bon. 2, ē V | Iaxarten vulgo, laxarten V, Laxasten C ) Iaxarten dictis stupet hospes acerbis
  2. immodicum linguaque gravem, cui multa[*](multa Heinsius, inulla V, nulla vulgo ) minanti
  3. non superum, non praesentis reverentia belli.
  4. contra autem Aeetes 'non frustra magna superbo
  5. dicta volant' ait, 'et vocem paria arma secuntur,
  6. nec requies, quin Marte diem noctemque fatiget;
  7. atque ubi Riphaea stupuerunt flumina bruma,
  8. iam pavidi cum prole Getae, iam pervigil ilium
  9. Medus et oppositis exspectat Hiberia claustris.
  10. hos autem quae quemque manus,[*](manus C Bon. 1, magnus V | quae C, om, V ) quae signa sequantur,
  11. si memorem, prius umentem lux solverit umbram.
  12. cras acies atque illa ducum eras regna videbis
  13. dissona, saxiferae surgat quibus imber habenae,[*](arenae C )
  14. p.128
  15. quae iaculo gens apta levi, quae[*](Quae T Bon. 2, Qua et V | quae (picta) Bon. 1 qui V ) picta pharetris
  16. venerit. ingentes animo iam prospice campos,
  17. atque hanc alipedi pulsantem corpora[*](corpora MC, corporo V ) curru
  18. Euryalen, quibus exsultet Mavortia turmis
  19. et quantum elata valeat peltata securi,
  20. cara mihi et veras inter non ultima natas.'
  21. fatur et occiduo libat cratera parenti.