Argonautica

Valerius Flaccus, Gaius

Valerius Flaccus. C. Valeri Flacci Setini Balbi Argonauticon Libri Octo. Kramer, Otto, editor. Leipzig: Teubner, 1913.

  1. ipse autem tantis concita furoribus arma
  2. expetit Aesonides et amicos ordine reges:
  3. 'quis procul ille virum, nodis[*](nodis Heinsius, nobis V ) quem balteus asper
  4. p.127
  5. subligat et stricto stat proximus armiger arcu,
  6. ceu pugnam paret et positas confundere mensas?'
  7. contra flammigeri proles Perseia Solis
  8. 'quem rogitas, Carmeius' ait; 'mos comminus arma
  9. semper habere viro, semper meminisse pharetrae.
  10. quid Latagum, quid si amnigenam mirere Choaspen?[*](choaspe V, corr. CM 2 )
  11. bellatoris equi potantem cerne cruores;
  12. nec tamen immissis hic segnior[*](hic segnior Bon. 2, hic genitor V, genitor sic C ) ibit habenis.'
  13. 'illum' ait Aesonides 'pariter refer, horrida signis
  14. cui chlamys et multa spirat coma flexilis aura.'
  15. respicit Aeetes[*](Aeetes Bon. 2 aesonides V ) atque hunc quoque nomine reddit:
  16. 'dives Aron; croceos sic illius omnis odores
  17. iactat eques, cunctis[*](cunctis Bentley, iunctis V, unctis CT 2, Pius ) sic est coma culta maniplis:
  18. sed ne[*](Sed nec C ) sperne virum et comptis diffide capillis.
  19. Campesus hic spoliis in tigridis.[*](in tigridis Bon. 2, intigris V ) ille profundo
  20. incumbens Odrussa mero; vide lata comantem
  21. pectora et ingenti turbantem pocula barba.'