Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis
  2. lugendique modos, miserum est primaeva parenti
  3. pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;
  4. durum et deserti praerepta coniuge partem
  5. conclamare tori, maesta et lamenta sororum
  6. et fratrum gemitus: alte tamen ac [*]() procul intrat
  7. altius in sensus maioraque vulnera vincit
  8. plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca
  9. sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,
  10. sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque
  11. [*](et Aldus: in M: ab Baehrens: a Phillimon. )[*](alte tamen ac Markland: ad te tamen at M: alte et tamen at Vollmer: alter Phillimon (alterius next line). )
  12. has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto
  13. libertas ex mente fuit. ne comprime fletus,
  14. ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,[*]()
  15. si tam dura placent—hominem [*]() gemis—heu mihi! subdo
  16. ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti
  17. servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique
  18. imperiosus erat. quisnam haec in funera missos
  19. castiget luctus? gemit inter bella peremptum
  20. Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,
  21. et volucres habuere rogum cervusque Maronem.