Silvae

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sed victus fugiente fera. stat cardine aperto
  2. infelix cavea et clausas circum undique portas
  3. hoc licuisse nefas placidi tumuere [*]() leones,
  4. tum cunctis cecidere iubae, puduitque relatum
  5. aspicere, et totas duxere in lumina frontes.
  6. at non te primo fusum novus obruit ictu
  7. ille pudor: mansere animi, virtusque cadenti
  8. a media iam morte redit, nec protinus omnes
  9. terga dedere minae, sicut sibi conscius alti
  10. vulneris adversum moriens it miles in hostem
  11. [*](nunc strata Postgate: monstrata M: constrata s: deposita Clark, who considers monstrata due to iv. 31 above. )[*](tumuere Baehrens: timuere .M. )
  12. attollitque manum et ferro labente minatur:
  13. sic piger ille gradu solitoque exutus honore
  14. firmat hians oculos animamque hostemque requirit.
  15. Magna tamen subiti tecum solacia leti,
  16. victe. feres, quod te maesti populusque patresque,
  17. ceu notus caderes tristi gladiator harena,
  18. ingemuere mori; magni quod Caesaris ora
  19. inter tot Scythicas Libycasque, et [*]() litore Rheni
  20. et Pharia de gente feras, quas perdere vile est,
  21. unius amissi tetigit iactura leonis.