Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. et cumulos frugum et quicquid novat impiger annus
  2. addit et intacto spargens altaria lacte
  3. incipit: ‘o hominum divomque aeterna creatrix,
  4. quae fluvios silvasque animarum et semina mundo
  5. cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa
  6. gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
  7. mutastique[*]() viris,[*]() quae pontum ambisque vehisque:
  8. te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
  9. et volucrum requies; firmum atque immobile mundi
  10. robur inoccidui, te velox machina caeli
  11. aere pendentem vacuo, te currus uterque
  12. circuit, o rerum media indivisaque magnis
  13. fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
  14. urbibus ac populis, subterque ac desuper una
  15. [*](mutastique ω: multatisque P.)[*](viris P: viros eo.)
    v.2.p.218
  16. suffieis, astriferumque domos Atlanta supernas
  17. ferre laborantem nullo vehis ipsa labore:
  18. nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?
  19. quod, precor, ignari luimus seelus? an quia plebes
  20. externa Inachiis huc adventamus ab oris?
  21. omne homini natale solum, nee te, optima, saevo