Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. tamque humili populos deceat distinguere fine
  2. undique ubique tuos; maneas communis et arma
  3. hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli
  4. pugnaees efflare animas et reddere caelo,
  5. ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,
  6. ne propera: veniemus enim, quo limite cuncti,
  7. qua licet ire via; tantum exorata Pelasgis
  8. siste levem campum, celeres neu praecipe Pareas.
  9. at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses
  10. Sidonii, sed magna sinu Natura soluto,
  11. ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,
  12. sic amplexa coit, hilaris des, oro, precatus
  13. nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris
  14. concilies, et quae populis proferre parabas,
  15. me doceas: tibi saera feram praesaga, tuique
  16. numinis interpres te Phoebo absente vocabo.
  17. ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,
  18. quo ruis, ille adytis melior locus.’ haec ubi dicta,
  19. nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit
  20. armenta, ac vivis cumulos undantis harenae