Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis
  2. gaudebat dici similem iuxtaque secundum,
  3. illum ingens confundit honos inopinaque turbat
  4. gloria et oblatas frondes submissus adorat,
  5. seque oneri negat esse parem cogique meretur:
  6. sicut Achaemenius solium gentesque paternas
  7. excepit si forte puer, cui vivere patrem
  8. tutius, incerta formidine gaudia librat,
  9. [*](pacique Postgate: tantique Pω, but some dat. is needed for the verb; it is impossible to understand somno, as Klotz.)[*](provida Peyrared: prodigia P: prodita ω.)
    v.2.p.216
  10. an fidi proceres, ne pugnet volgus habenis,
  11. cui latus Euphratae, cui Caspia limina mandet;
  12. sumere tunc arcus ipsumque onerare veretur
  13. patris equum, visusque sibi nec sceptra capaci
  14. sustentare manu nec adhuc implere tiaram.
  15. Atque is ubi intorto signatus vellere crinem
  16. convenitque deis, hilari per castra tumultu
  17. vadit ovans ac, prima sui documenta, sacerdos
  18. Tellurem placare parat: nec futile maestis
  19. id visum Danais, geminas ergo dicet aras
  20. arboribus vivis et adulto caespite texi
  21. imperat, innumerosque deae, sua munera, flores