Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. sed non ille rigor patriumque in corpore robur:
  2. luxuriant artus, effusaque sanguine laxo
  3. membra natant; unde haec audax fiducia tantum
  4. Oenidae superare parem, quamquam ipse videri
  5. exiguus, gravia ossa tamen nodisque lacerti
  6. difficiles, numquam hunc animum natura minori
  7. corpore nec tantas ausa est includere vires.
  8. Postquam oleo gavisa cutis, petit aequor uterque
  9. procursu medium atque hausta vestitur harena,
  10. tum madidos artus alterno pulvere siccant,
  11. collaque demersere umeris et bracchia late
  12. vara tenent, iam tunc astu deducit in aequum
  13. callidus et celsum procurvat Agyllea Tydeus,
  14. submissus tergo et genibus vicinus harenae,
  15. ille autem, Alpini veluti regina cupressus
  16. verticis urgenti cervicem inclinat in austro[*]()
  17. vix sese radice tenens, terraeque propinquat,
  18. iamdudum aetherias eadem reditura sub auras:
  19. non secus ingentes artus praecelsus Agylleus
  20. sponte premit parvumque gemens duplicatur in hostem,