Thebais

Statius, P. Papinius (Publius Papinius)

Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.

  1. atque cruore genas, meruit quibus iste favorem
  2. semivir,[*]() infodiam mittamque informe sepulcro
  3. corpus et Ocbalio donem lugere magistro?’
  4. dicit; at hunc socii tumidum et vicisse negantem
  5. avertunt, contra laudant insignis alumnum
  6. Taygeti longeque minas risere Lacones.
  7. Iamdudum variae laudes et conscia virtus
  8. Tydea magnanimum stimulis urgentibus angunt.
  9. ille quidem et disco bonus et contendere cursu,
  10. nec caestu bellare minor, sed corde [*]() labores
  11. ante alios erat uncta pale. sic otia Martis
  12. degere et armiferas laxare adsueverat iras
  13. ingentes contra ille viros Acheloia circum
  14. litora felicesque deo monstrante palaestras.
  15. ergo ubi luctandi iuvenes animosa citavit
  16. [*](iste favorem semivir ω. ista iuventa semivir P: ista iuventa semiviri Klotz. Garrod defends P in J. Ph. lviii.)[*](corde Pio: cara Markland: cura Garrod.)
    v.2.p.122
  17. gloria, terrificos umeris Aetolus amictus
  18. exuitur patriumque suem, levat ardua contra
  19. membra Cleonaeae stirpis iactator Agylleus,
  20. Herculea nec mole minor, sic grandibus alte
  21. insurgens umeris hominem super improbus exit.