Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quaedam admonitionem in philosophia desiderant, quaedam probationem et quidem multam, [*](multam Madvig; multa BA.) quia involuta sunt vixque summa diligentia ac summa subtilitate aperiuntur. Si probationes necessariae sunt, et decreta, quae veritatem argumentis colligunt. Quaedam aperta sunt, quaedam obscura: aperta, quae sensu conprehenduntur, quae memoria; obscura, quae extra haec sunt.

Ratio autem non impletur manifestis; maior eius pars pulchriorque in occultis est. Occulta probationem exigunt, probatio non sine decretis est; necessaria ergo decreta sunt.

Quae res communem sensum facit, eadem perfectum, certa rerum [*](certa rerum Schweighaeuser; certarum and certum BA.) persuasio; sine qua si omnia in animo natant, necessaria sunt decreta, quae dant animis inflexibile iudicium.

Denique cum monemus aliquem, ut amicum eodem habeat loco, quo se, ut ex inimico cogitet fieri posse amicum, in illo amorem incitet, in hoc odium moderetur, adicimus: " iustum est et honestum." Iustum autem honestumque decretorum nostrorum continet ratio; ergo haec necessaria est, sine qua nec illa sunt.

Sed utrumque iungamus. Namque

v3.p.98
et sine radice inutiles rami sunt et ipsae radices iis, quae genuere, adiuvantur. Quantum utilitatis manus habeant, nescire nulli licet, aperte iuvant; cor illud, quo manus vivunt, ex quo impetum sumunt, quo moventur, latet. Idem dicere de praeceptis possum: aperta sunt, decreta vero sapientiae in abdito. Sicut sanctiora sacrorum tantum initiati sciunt, ita in philosophia arcana illa admissis receptisque in sacra ostenduntur; at praecepta et alia eiusmodi profanis quoque nota sunt.

Posidonius non tantum praeceptionem, nihil enim nos hoc verbo uti prohibet, sed etiam suasionem et consolationem et exhortationem necessariam iudicat. His adicit causarum inquisitionem, aetiologian quam quare nos dicere non audeamus, cum grammatici, custodes Latini sermonis, suo iure ita appellent, non video. Ait utilem futuram et descriptionem cuiusque virtutis; hanc Posidonius ethologian vocat, quidam characterismon appellant, signa cuiusque virtutis ac vitii et notas reddentem, quibus inter se similia discriminentur.

Haec res eandem vim [*](eandem vim cod. Velz.; eam demum BA.) habet quam praecipere. Nam qui praecipit, dicit: " illa facies, si voles temperans esse." Qui describit, ait: " temperans est, qui illa facit, qui illis abstinet." Quaeris, quid intersit ? Alter praecepta virtutis dat, alter exemplar. Descriptiones has et, ut publicanorum

v3.p.100
utar verbo, iconismos [*](iconismos cod. Velz.; iconismo BA.) ex usu esse confiteor; proponamus laudanda, invenietur imitator.

Putas utile dari tibi argumenta, per quae intellegas nobilem equum, ne fallaris empturus, ne operam perdas in ignavo ? Quanto hoc utilius est, excellentis animi notas nosse, quas ex alio in se transferre permittitur.

  1. Continuo pecoris generosi pullus in arvis
  2. Altius ingreditur et mollia crura reponit;
  3. Primus et ire viam et fluvios temptare minantis
  4. Audet et ignoto sese committere ponti,
  5. Nec vanos horret strepitus.
  6. Illi ardua cervix
  7. Argutumque caput, brevis alvus obesaque terga,
  8. Luxuriatque toris animosum pectus ---
  9. Tum, si qua sonum procul arma dederunt,
  10. Stare loco nescit, micat auribus et tremit artus
  11. Conlectumque premens volvit sub naribus ignem.

Dum aliud agit, vergilius noster descripsit virum fortem; ego certe non aliam imaginem magno viro dederim. Si mihi M. Cato exprimendus sit, [*](sit added by Hermes.) inter fragores bellorum civilium inpavidus et primus incessens admotos [*](admotos Pinc.; admotus BA.) iam exercitus Alpibus civilique se bello ferens obvium, non alium illi adsignaverim vultum, non alium habitum.

Altius certe nemo ingredi potuit quam qui simul contra Caesarem

v3.p.102
Pompeiumque se sustulit et aliis Caesareanas opes, aliis Pompeianas foventibus [*](foventibus later MSS.; tibi foventibus BA; sibi foventibus edd.) utrumque provocavit ostenditque aliquas esse et rei publicae partes. Nam parum est in Catone dicere: " nec vanos horret strepitus." Quidni ? Cum veros [*](veros later MSS.; viros BA.) vicinosque non horreat, cum contra decem legiones et Gallica auxilia et mixta barbarica arma civilibus vocem liberam mittat et rem publicam hortetur, ne pro libertate decidat, sed omnia [*](omnia cod. Harl.; omitted by BA.) experiatur, honestius in servitutem casura quam itura.

Quantum in illo vigoris ac spiritus, quantum in publica trepidatione fiducia est! Scit se unum esse, de cuius statu non agatur; non enim quaeri, an liber Cato, sed an inter liberos sit; inde periculorum gladiorumque [*](gladiorumque later MSS.; gladiatorumque BA.) contemptus. Libet admirantem invictam constantiam viri inter publicas ruinas non labantis dicere:

  1. luxuriatque toris animosum pectus.

Proderit non tantum quales esse soleant boni viri dicere formamque eorum et lineamenta deducere, sed quales fuerint narrare et exponere, Catonis illud ultimum ac fortissimum vulnus, per quod libertas emisit [*](emisit Stephanus; amisit BA.) animam, Laeli sapientiam et cum suo Scipione concordiam, alterius Catonis domi forisque egregia facta, Tuberonis ligneos lectos, cum in publicum sternerent, pro stragulis pelles et

v3.p.104
ante ipsius Iovis cellam adposita conviviis vasa fictilia Quid aliud paupertatem in Capitolio consecrare ? Ut nullum aliud factum eius habeam, quo illum Catonibus inseram, hoc parum credimus ? Censura fuit illa, non cena.

O quam ignorant homines cupidi gloriae, quid illa sit aut quemadmodum petenda ! Illo die populus Romanus multorum supellectilem spectavit, unius miratus est. Omnium illorum aurum argentumque fractum est et milliens [*](et milliens later MSS.; et in milliens BA.) conflatum, at omnibus saeculis Tuberonis fictilia durabunt. Vale.