Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum [*](beneficum cod. Velz,, also Windhaus and Madvig; beneficium BA.) gratis. Quae causa est dis bene faciendi ?

Natura. Errat, si quis illos putat nocere nolle; non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.

Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi [*](incuriosi Madvig; curiosi BA.) singulorum. Hi nec dant malum nec habent; ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant

v3.p.90
poenas et aliquando specie boni puniunt. vis deos propitiare ? Bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est.

Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus ? Quae damus praecepta ? Ut pareamus sanguini humano ? Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse ! Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat ? Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni.

Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi. Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.

Ille versus et in pectore et in ore sit:

  1. Homo sum, humani nihil a me alienum puto.
Habeamus in commune; nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent, hoc ipso sustinetur.

Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus

v3.p.92
sit utendum. In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.

Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.

Non est necesse fabro de fabrica quaerere, quod eius initium, quis usus sit, non magis quam pantomimo de arte saltandi; omnes istae artes si se sciunt, [*](istae artes si se sciunt Haupt; ista certa esse sciunt BA.) nihil deest; non enim ad totam pertinent vitam, virtus et aliorum scientia est et sui; discendum de ipsa est, ut ipsa discatur.

Actio recta non erit, nisi recta fuerit voluntas, ab hac enim est actio. Rursus voluntas non erit recta, nisi habitus animi rectus fuerit, ab hoc enim est voluntas. Habitus porro animi non erit in optimo, nisi totius vitae leges perceperit et quid de quoque iudicandum sit, , nisi res ad verum redegerit. Non contingit tranquillitas nisi inmutabile certumque

v3.p.94
iudicium adeptis; ceteri decidunt subinde et reponuntur et inter missa adpetitaque alternis fluctuantur.

Causa his [*](causa his Gertz; causarisque BA.) quae iactationis est ? Quod nihil liquet incertissimo regimine utentibus, fama. Si vis eadem semper velle, vera oportet velis. Ad verum sine decretis non pervenitur; continent vitam. Bona et mala, honesta et turpia, iusta et iniusta, pia et impia, virtutes ususque virtutum, rerum commodarum possessio, existimatio ac dignitas, [*](dignitas later MSS.; dignitatis BA.) valitudo, vires, forma, sagacitas [*](sagacitas later MSS.; sagittas or sanitas BA.) sensuum; haec omnia aestimatorem desiderant. Scire liceat, quanti quidque in censum deferendum sit.

Falleris enim et pluris quaedam quam sunt putas, adeoque falleris, ut, quae maximi inter nos habentur, divitiae, gratia, potentia, sestertio nummo aestimanda sint.

Hoc nescies, nisi constitutionem ipsam, qua ista inter se aestimantur, inspexeris. Quemadmodum folia per se virere non possunt, ramum desiderant, cui inhaereant, ex quo trahant sucum; sic ista praecepta, si sola sunt, marcent; infigi volunt sectae.

Praeterea non intellegunt hi, qui decreta tollunt, eo ipso confirmari illa, quo tolluntur. Quid enim dicunt ? Praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae, id est dogmata. Atqui hoc

v3.p.96
ipsum, quod dicunt, decretum est tam me hercules [*](tam me hercules cod. Velz.; tam hercules BA.) quam si nunc ego dicerem recedendum a praeceptis velut supervacuis, utendum esse decretis, in haec sola studium conferendum; hoc ipso, quo negarem curanda esse praecepta, praeciperem.