Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Tamen tu indignans aliquid aut querens et non intellegis nihil esse in istis mali nisi hoc unum, quod indignans et querens ? Si me interrogas, nihil puto viro miserum nisi aliquid esse in rerum natura, quod putet miserum. Non feram me, quo die aliquid ferre non potero.

Male valeo; pars fati est. Familia decubuit, faenus offendit, domus crepuit, damna, vulnera, labores, metus incucurrerunt; solet fieri. Hoc parum est; debuit fieri.

Decernuntur ista, non accidunt. Si quid credis mihi, intimos adfectus meos tibi cum maxime detego; in omnibus, quae adversa videntur et dura, sic formatus sum: non pareo deo, sed

v3.p.106
adsentior. Ex animo illum, non quia necesse est, sequor. Nihil umquam mihi incidet, quod tristis excipiam, quod malo vultu. Nullum tributum invitus conferam. Omnia autem, ad quae gemimus, quae expavescimus, tributa vitae sunt; horum, mi Lucili, nec speraveris immunitatem nec petieris.

Vesicae [*](vesicae later MSS.; vesica BA.) te dolor inquietavit, epistulae venerunt [*](venerunt von Ian; vero erunt BA.) parum dulces, detrimenta continua, propius [*](propius later MSS.; propitius BA.) accedam, de capite timuisti. Quid, tu nesciebas haec te optare, cum optares senectutem ? Omnia ista in longa vita sunt, quomodo in longa via et pulvis et lutum et pluvia. "

Sed volebam vivere, carere tamen incommodis omnibus." Tam effeminata vox virum dedecet. Videris, quemadmodum hoc votum meum excipias; ego illud magno animo, non tantum bono facio: neque di neque deae faciant, ut te fortuna in deliciis habeat.

Ipse te interroga, si quis potestatem tibi deus faciat, utrum velis vivere in macello an in castris.

Atqui vivere, Lucili, militare est. Itaque hi, qui iactantur et per operosa atque ardua sursum ac deorsum eunt et expeditiones periculosissimas obeunt, fortes viri sunt primoresque castrorum; isti, quos putida [*](putida later MSS.; putica BA.) quies aliis laborantibus molliter habet, turturillae sunt, tuti contumeliae causa. Vale.

v3.p.108
THE EPISTLES OF SENECA

Erras, mi Lucili, si existimas nostri saeculi esse vitium luxuriam et neglegentiam boni moris et alia, quae obiecit suis quisque temporibus; hominum sunt ista, non temporum. Nulla aetas vacavit a culpa. Et si aestimare licentiam cuiusque saeculi incipias, pudet dicere, numquam apertius quam coram Catone peccatum est.

Credat aliquis pecuniam esse versatam in eo iudicio, in quo reus erat P. [*](P. ed. Mentel.; A. BA.) Clodius ob id adulterium, quod cum Caesaris uxore in operto [*](operto later MSS.; aperto BA.) commiserat violatis religionibus eius sacrificii, quod pro populo fieri dicitur sic summotis extra consaeptum omnibus viris, ut picturae quoque masculorum animalium contegantur ? Atqui dati iudicibus nummi sunt et, quod hac etiamnunc pactione turpius est, stupra insuper matronarum et adulescentulorum nobilium stilari loco exacta sunt.

Minus crimine quam absolutionc peccatum est: adulterii reus adulteria divisit nec ante fuit de salute securus, quam similes sui iudices suos reddidit. Haec in eo iudicio facta sunt, in quo, si nihil aliud, Cato testimonium dixerat.

Ipsa ponam verba Ciceronis, quia res fidem excedit

v3.p.110

" Accersivit ad se, promisit, intercessit, dedit, Iam vero—o di boni, [*](di boni Cicero, Ad Att. i. 16. 5; di omitted by BA.) rem perditam !—etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt."

Non vacat de pretio queri, plus in accessionibus fuit. " Vis se veri illius uxorem ? Dabo illam, vis divitis huius ? Tibi praestabo concubitum. Adulterium nisi feceris, damna. Illa formonsa, quam desideras, veniet. Illius tibi noctem promitto nec differo; intra comperendinationem fides promissi mei stabit. [*](mei stabit ed. Ven.; me extabit BA.) " Plus est distribuere adulteria quam facere; hoc vero matribus familiae denuntiare est.

Hi iudices Clodiani a senatu petierant praesidium, quod non erat nisi damnaturis necessarium, et inpetraverant. Itaque eleganter illis Catulus absoluto reo, " quid vos," inquit, " praesidium a nobis petebatis ? An ne nummi vobis eriperentur ? " Inter hos tamen iocos inpune tulit ante iudicium adulter, in iudicio leno, qui damnationem peius effugit quam meruit.

Quicquam fuisse corruptius illis [*](illis later MSS.: illius BA.) moribus credis, quibus libido non sacris inhiberi, non iudiciis poterat, quibus in ea ipsa quaestione, quae extra ordinem senatusconsulto exercebatur, plus quam quaerebatur, admissum est ? Quaerebatur, an post adulterium aliquis posset tutus esse; apparuit sine adulterio

v3.p.112
tutum esse non posse.

Hoc inter Pompeium et Caesarem, inter Ciceronem Catonemque commissum est, Catonem inquam illum, quo sedente populus negatur permisisse sibi postulare Florales iocos nudandarum meretricum, si credis spectasse tunc severius homines quam iudicasse. Et fient et facta sunt ista, et licentia urbium aliquando disciplina metuque, numquam sponte considet.