Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Si volumus habere obligatos et malis, quibus iam tenentur, avellere, discant, quid malum, quid bonum sit. Sciant omnia praeter

v3.p.80
virtutem mutare nomen, modo mala fieri, modo bona. Quemadmodum primum militiae vinculum est religio et signorum amor et deserendi nefas, tunc deinde facile cetera exiguntur mandanturque iusiurandum adactis, ita in iis, quos velis ad beatam vitam perducere: prima fundamenta iacienda sunt et insinuanda virtus. Huius quadam superstitione teneantur; hanc ament; cum hac vivere velint, sine hac nolint.

" Quid ergo ? Non quidam sine institutione subtili evaserunt probi magnosque profectus adsecuti sunt, dum nudis tantum praeceptis obsecuntur ? " Fateor, sed felix illis ingenium fuit et salutaria in transitu rapuit. Nam ut di inmortales nullam didicere virtutem cum omni editi et pars naturae eorum est bonos esse, ita quidam ex hominibus egregiam sortiti indolem in ea, quae tradi solent, perveniunt sine longo magisterio et honesta complexi sunt, cum primum audiere; unde ista tam rapacia virtutis ingenia vel ex se fertilia. Illis autem [*](illis autem cod. Harl.; et illis aut BA.) hebetibus et optusis aut mala consuetudine obsessis diu robigo animorum effricanda est.

Ceterum, ut illos in bonum pronos citius educit ad summa, et hos inbecilliores adiuvabit malisque opinionibus extrahet, qui illis philosophiae placita tradiderit; quae quam sint

v3.p.82
necessaria, sic licet [*](sic licet Haase; scilicet BA.) videas. Quaedam insident nobis, quae nos ad aha pigros, ad alia temerarios faciunt. Nec haec audacia reprimi potest nec illa inertia suscitari, nisi causae eorum eximuntur, falsa admiratio et falsa formido. Haec nos quamdiu possident, dicas licet: " Hoc patri praestare debes, hoc liberis, hoc amicis, hoc hospitibus; " temptantem avaritia retinebit. Sciet pro patria pugnandum esse, dissuadebit timor; sciet pro amicis desudandum esse ad extremum usque sudorem, [*](We retain usque sudorem, the reading of A, in spite of the objections of Gruter and others.) sed deliciae vetabunt; sciet in uxore gravissimum esse genus iniuriae paelicem, sed illum libido in contraria inpinget. [*](impinget Erasmus; inpingit BA.)

Nihil ergo proderit dare praecepta, nisi prius amoveris obstatura praeceptis, non magis quam proderit arma in conspectu posuisse propiusque admovisse, nisi usurae manus expediuntur. Ut ad praecepta, quae damus, possit animus ire, solvendus est.

Putemus aliquem facere, quod oportet; non faciet adsidue, non faciet aequaliter: nesciet enim, quare faciat. Aliqua vel casu vel exercitatione exibunt recta, sed non erit in manu regula, ad quam exigantur, cui credat recta esse, quae fecit. Non promittet se talem in perpetuum, qui bonus casu [*](casu later MSS.; casus BA.) est.

Deinde praestabunt tibi fortasse praecepta ut

v3.p.84
quod oportet faciat, non praestabunt ut quemadmodum oportet; si hoc non praestant, ad virtutem non perducunt. Faciet quod oportet monitus, concedo; sed id parum est, quoniam quidem non in facto laus est, sed in eo, quemadmodum fiat.

Quid est cena sumptuosa flagitiosius et equestrem censum consumente ? Quid tam dignum censoria nota, si quis, ut isti ganeones loquuntur, sibi hoc et genio suo praestet ? Et deciens [*](deciens Hermes; docens BA.) tamen sestertio aditiales cenae frugalissimis viris constiterunt. Eadem res, si gulae datur, turpis est; si honori, reprensionem effugit. Non enim luxuria, sed inpensa sollemnis est.

Mullum ingentis formae—quare autem non pondus adicio et aliquorum gulam inrito ? quattuor pondo et selibram fuisse aiebant—Tiberius Caesar missum sibi cum in macellum deferri et veniri iussisset: " amici," inquit, " omnia me fallunt, nisi istum mullum aut Apicius emerit aut P. Octavius." Ultra spem illi coniectura processit: liciti sunt, vicit Octavius et ingentem consecutus est inter suos gloriam, cum quinque sestertiis emisset piscem, quem Caesar vendiderat, ne Apicius quidem emerat. Numerare tantum Octavio fuit turpe, non illi, [*](non illi Pincianus; nam ille BA.) qui emerat, ut Tiberio mitteret, quamquam illum quoque reprenderim; admiratus est rem, qua putavit Caesarem dignum.

v3.p.86

Amico aliquis aegro adsidet: probamus. At hoc hereditatis causa facit: vultur est, cadaver expectat. Eadem aut turpia sunt aut honesta; refert, quare aut quemadmodum fiant. Omnia autem honesta fient, si honesto nos addixerimus idque unum in rebus humanis bonum iudicaverimus quaeque ex eo sunt; cetera in diem bona sunt.

Ergo infigi debet persuasio ad totam pertinens vitam: hoc est, quod decretum voco. Qualis haec persuasio fuerit, talia erunt, quae agentur, quae cogitabuntur. Qualia autem haec fuerint, talis vita erit. In particulas suasisse totum ordinanti parum est.

M. Brutus in eo libro, quem περὶ καθήκοντοσ inscripsit, dat multa praecepta et parentibus et liberis et fratribus; haec nemo faciet quemadmodum debet, nisi habuerit quo referat. [*](referat Muretus; per ferat BA.) Proponamus oportet finem summi boni, ad quem nitamur, ad quem omne factum nostrum dictumque respiciat; veluti navigantibus ad aliquod sidus derigendus est cursus.

Vita sine proposito vaga est: quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide [*](ac timide Bartsch; actimido BA.) pedem referente. Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi [*](nisi later MSS.; om. BA.) eximuntur, quae reprendunt [*](reprendunt later MSS.; reppendunt BA.) animos et detinent et periclitari conarique [*](periclitari conarique Hense; et preconarique BA.) totos vetant.

Quomodo sint di colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam

v3.p.88
nec lumine di egent et ne homines quidem delectatur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum; humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni; non quaerit ministros deus. Quidni ? Ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.