Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Singulas Iubet [*](lubet Muretus; habet VPb.) circumire virtutes. Fortitudo contemptrix timendorum est; terribilia et sub iugum libertatem nostram mittentia despicit, provocat, frangit. Numquid ergo hanc liberalia studia corroborant ? Fides sanctissimum humani pectoris bonum est, nulla necessitate ad fallendum cogitur, nullo corrumpitur praemio. " Ure," inquit, " caede, occide; non prodam, sed quo magis secreta quaeret dolor, hoc illa altius condam." Numquid liberalia studia hos animos facere possunt ? Temperantia voluptatibus imperat, alias odit atque abigit, alias dispensat et ad sanum modum redigit nec umquam ad illas propter ipsas venit. Scit optimum esse modum cupitorum non quantum velis, sed quantum debeas sumere.

Humanitas vetat superbum esse adversus socios, vetat avarum. Verbis, rebus, adfectibus comem [*](comem later MSS.; communem VPb.) se facilemque omnibus praestat. Nullum alienum malum putat. Bonum autem suum ideo maxime, quod alicui bono futurum est, amat. Numquid liberalia studia hos mores praecipiunt ?

v2.p.368
Non magis quam simplicitatem, quam modestiam ac moderationem, non magis quam frugalitatem ac parsimoniam, non magis quam clementiam, quae alieno sanguini tamquam suo parcit et scit homini non esse homine prodige utendum.

"Cum dicatis," inquit, "sine liberalibus studiis ad virtutem non perveniri, quemadmodum negatis illa nihil conferre virtuti?" Quia nec sine cibo ad virtutem pervenitur, cibus tamen ad virtutem non pertinet. Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis. Non est, inquam, cur aliquid putes eius adiutorio fieri, sine quo non potest fieri.

Potest quidem etiam illud dici: sine liberalibus studiis veniri ad sapientiam posse; quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.

Quid est autem, quare existimem non futurum sapientem eum, qui litteras nescit, cum sapientia non sit in litteris ? Res tradit, non verba, et nescio an certior memoria sit, quae nullum extra se subsidium habet.

Magna et spatiosa res est sapientia. Vacuo illi loco opus est. De divinis humanisque discendum est, de praeteritis de futuris, de caducis de aeternis, de tempore. De quo uno vide quam multa quaerantur: primum an per se sit aliquid; deinde an aliquid ante tempus sit sine tempore; cum

v2.p.370
mundo coeperit an etiam ante mundum quia fuerit aliquid, fuerit et tempus.

Innumerabiles quaestiones sunt de animo tantum: unde sit, qualis sit, quando esse incipiat, quamdiu sit; aliunde alio transeat et domicilia mutet in [*](in Koch; ad MSS.) alias animalium formas aliasque coniectus, an non amplius quam semel serviat et emissus vagetur in toto; utrum corpus sit an non sit; quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea; an obliviscatur priorum et illinc [*](illinc Hense; illi (ille) (illic) ne MSS.) nosse se incipiat, unde corpori abductus in sublime secessit.