Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Pueriles sunt et aliquid habentes liberalibus simile hae artes, quas ἐγκυκλίουσ Graeci, nostri autem liberales vocant. Solae autem liberales sunt, immo, ut dicam verius, liberae, quibus curae virtus est.

"Quemadmodum," inquit, " est aliqua pars philosophiae naturalis, est aliqua moralis, est aliqua rationalis, sic et haec quoque liberalium artium turba locum sibi in philosophia vindicat. Cum ventum est ad naturales quaestiones, geometriae testimonio statur; ergo eius, quam adiuvat, pars est."

Multa adiuvant

v2.p.364
nos nec ideo partes nostri [*](nostri Madvig; nostrae MSS.) sunt. Immo si partes essent, non adiuvarent. Cibus adiutorium corporis nec tamen pars est. Aliquid nobis praestat geometriae ministerium; sic philosophiae necessaria est, quomodo ipsi faber. Sed nec hic geometriae pars est nec illa philosophiae.

Praeterea utraque fines suos habet. Sapiens enim causas naturalium et quaerit et novit, quorum numeros mensurasque geometres persequitur et subputat. Qua ratione constent caelestia, quae illis sit vis quaeve natura, sapiens scit; cursus et recursus et quasdam observationes, per quas descendunt et adlevantur ac speciem interdum standum praebent, cum caelestibus stare non liceat, colligit mathematicus.

Quae causa in speculo imagines exprimat, sciet sapiens; illud tibi geometres potest dicere, quantum abesse debeat corpus ab imagine et qualis forma speculi quales imagines reddat. Magnum esse solem philosophus probabit; quantus sit, mathematicus, qui usu quodam et exercitatione procedit; sed ut procedat, impetranda illi quaedam principia sunt. Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.

Philosophia nil ab alio petit, totum opus a solo excitat; mathematice, ut ita dicam, superficiaria est, in alieno aedificat. Accipit prima, quorum beneficio ad

v2.p.366
ulteriora perveniat. Si per se iret ad verum, si totius mundi naturam posset conprendere, dicerem multum conlaturam mentibus nostris, quae tractatu caelestium crescunt trahuntque aliquid ex alto. [*](alto Gruter; alio VP; aliquo b.) Una re consummatur animus, scientia bonorum ac malorum inmutabili; nihil [*](Before nihil later MSS. give quae soli philosophiae conpetit; om. by the better MSS.) autem ulla ars alia de bonis ac malis quaerit.