Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quamcumque partem rerum humanarum divinarumque conprenderis, ingenti copia quaerendorum ac discendorum fatigaberis. Haec tam multa, tam magna ut habere possint liberum hospitium, supervacua ex animo tollenda sunt. Non dabit se in has angustias virtus; laxum spatium res magna desiderat. Expellantur omnia, totum pectus illi vacet.

"At enim delectat artium notitia multarum." Tantum itaque ex illis retineamus, quantum necessarium est. An tu existimas reprendendum, qui supervacua usibus conparat et pretiosarum rerum pompam in domo explicat, non putas eum, qui occupatus est in supervacua litterarum supellectile ? Plus scire velle quam sit satis, intemperantiae genus

v2.p.372
est.

Quid? Quod ista liberalium artium consectatio molestos, verbosos, intempestivos, sibi placentes facit et ideo non discentes necessaria, quia supervacua didicerunt. Quattuor milia librorum Didymus grammaticus scripsit. Misererer, si tam multa supervacua legisset. In his libris de patria Homeri quaeritur, in his de Aeneae matre vera, in his libidinosior Anacreon an ebriosior vixerit, in his an Sappho publica fuerit, et alia, quae erant dediscenda, si scires.

I nunc et longam esse vitam nega. Sed ad nostros quoque cum perveneris, ostendam multa securibus reddenda.

Magno impendio temporum, magna alienarum aurium molestia laudatio haec constat: O hominem litteratum ! Simus hoc titulo rusticiore contenti: O virum bonum!

Itane est? Annales evolvam omnium gentium et quis primus carmina scripserit quaeram ? Quantum temporis inter Orphea intersit et Homerum, cum fastos non habeam, computabo ? Et Aristarchi ineptias, quibus aliena carmina conpunxit, recognoscam et aetatem in syllabis conteram? Itane in geometriae pulvere haerebo ? Adeo mihi praeceptum illud salutare excidit: "Tempori parce" ? Haec sciam ? Et quid ignorem ?

v2.p.374

Apion grammaticus, qui sub C. Caesare tota circulatus [*](circulatus a MS. of Lipsius; circumlatus Vb.) est Graecia et in nomen Homeri ab omnibus civitatibus adoptatus, aiebat Homerum utraque materia consummata, et Odyssia et Iliade, principium adiecisse operi suo, quo bellum Troianum complexus est. Huius rei argumentum adferebat, quod duas litteras in primo versu posuisset ex industria librorum suorum numerum continentes.