Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Maior sum et ad maiora genitus, quam ut mancipium sim mei corporis, quod equidem non aliter aspicio quam vinclum aliquod libertati meae circumdatum. Hoc itaque oppono fortunae, in quo resistat, nec per illud ad me ullum transire vulnus sino. Quicquid in me potest iniuriam pati, hoc est. In hoc obnoxio domicilio animus liber habitat.

Numquam me caro ista conpellet ad metum, numquam ad indignam bono simulationem; numquam in honorem huius corpusculi mentiar. Cum visum erit, distraham cum illo societatem. Et nunc tamen, dum haeremus, non erimus aequis partibus socii; animus ad se omne ius ducet. Contemptus corporis sui certa libertas est.

Ut ad propositum revertar, huic libertati multum conferet et illa, de qua modo loquebamur, inspectio. Nempe universa ex materia et ex deo constant. Deus ista temperat, quae circumfusa rectorem secuntur et ducem. Potentius autem est ac pretiosius, quod facit, quod est deus, quam materia patiens dei.

Quem in

v1.p.458
hoc mundo locum deus obtinet, hunc in homine animus. Quod est illic materia, id in nobis corpus est; serviant ergo deteriora melioribus. Fortes simus adversus fortuita. Non contremescamus iniurias, non vulnera, non vincula, non egestatem. Mors quid est ? Aut finis aut transitus. Nec desinere timeo, idem est enim, quod non coepisse, nec transire, quia nusquam tam anguste ero. Vale.