Epistulae

Seneca, Lucius Annaeus

Seneca, Lucius Annaeus, ca. 4 B.C.-65 A.D, creator; Gummere, Richard M. (Richard Mott), 1883-, editor

Quemadmodum artifices [*](ex after artifices deleted by Haase.) alicuius rei subtilioris, quae intentione oculos defetigat, si malignum habent et precarium [*](precarium O and a MS. of Opsopoeus; praeclarium or praeclarum pVLPb.) lumen, in publicum prodeunt et in aliqua regione ad populi otium dedicata oculos libera luce delectant; sic animus in hoc tristi et obscuro domicilio elusus, quotiens potest, apertum petit et in rerum naturae contemplatione requiescit.

Sapiens adsectatorque sapientiae adhaeret quidem in corpore suo, sed optima sui parte abest et cogitationes suas ad sublimia intendit. Velut sacramento rogatus hoc, quod vivit, stipendium putat. Et ita formatus est, ut illi nec amor vitae nec odium sit, patiturque mortalia, quamvis sciat ampliora superesse.

Interdicis mihi inspectione rerum naturae, a toto abductum redigis in partem ? Ego non quaeram, quae sint initia universorum ? Quis rerum formator ? Quis omnia in uno mersa et materia inerti convoluta discreverit ? Non quaeram, quis sit istius artifex mundi ? Qua ratione tanta magnitudo in legem et ordinem venerit ? Quis sparsa collegerit, confusa distinxerit, in una deformitate iacentibus faciem diviserit ? Unde lux tanta fundatur ? Ignis sit, an

v1.p.456
aliquid igne lucidius ?

Ego ista non quaeram ? Ego nesciam, unde descenderint ? Semel haec mihi videnda sint, an saepe nascendum ? Quo hinc iturus sim ? Quae sedes exspectet animam solutam legibus servitutis humanae ? Vetas me caelo interesse, id est iubes me vivere capite demisso?